- MARTYRARIUS
- MARTYRARIUSin Ecclesia Romanaidem qui Mansionarius, seu Custos Ecclesiae, cui incumbit reliquias Maertyrum in Aedibus sacris custodire et asservare, apud Gregorium Turonens. de Mirac. l. 2. c. 46. Custos Martyrum, apud Anastasium in Silvestro etc. Vide supra quoque in voce Cappellanus, apud Car. du Fresne. Dominico Macro sic vocatur Sacerdos, Aedi sacrae, quae alias Martyrium dicitur, additus. Vocant autem Martyrium aedem, sub Martyrum invocatione, Deo dicatam, ex Isidoro l. 15. c. 9. Walafrido Strabone de Rebus Eccl. c. 6. L. 7. Cod. Theod. de sepulchr. violat. etc. Quô sensu graeci Μαρτύριον passim usurpant. Memoriae Martyrum Iuliano Toletano l. 1. Progn. c. 20. et 21. Basilicae Martyrum, in Capitulis Caroli M. l. 7. c. 2. Vide quoque infra Oratorium. Sed et Martyria, ipsa Martyrum fepulehra, memoriae, confessiones, quibus superaedificari altaria consuevêre, ut videre est in Ceremomiali Episcopor. l. 1. c. 12. Martyrum Concilia, quoque huiusmodi aedes appellari, discimus ex Martyrologio Rom. 23. Ian. et Libro Pontificali, ubi de Damaso, etc. Floribus autem memoriae Martyrum obumbratae leguntur, apud S. Augustinum de Civ. Dei l. 22. c. 8. ubi et templi partem, in qua Martyris sepulchrum, Martyrii nomine insignit. Habetur perinde, σύναξις τῶ μαρτύρων, in Concilio Gangrensi can. 20. apud Car. du Fresne. Sed vide quae supra de Basiltcis Martyrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.